Bécs, 1668. decz. 9.
Szelepcsényi esztergomi érseknek Spinola Bíboroshoz intézett jelentése a munkácsi püspökké kinevezett Volosinovszky
szabálytalan fölszenteléséről.
Eminent.me princeps, domine, d. et patrone colend.me. Gratiosissimas eminentiae v. ad me datas, solita ac debita
observantia accepi, in quibus iubet, ut eandem de iuramento a Josepho Wolentiouskii gr. r. ep.po praestito; genuine
informem. Quantum itaque ad hoc negotium attinet, obtinuit ille quidem a sua mat.te nominationem pro Ruthenico illo
ep.patu Munkatziensi, tali tamen cum conditione, ut deposito statim juramento unionis, confirmationem quoque a sua
sanctitate obtineat, et omnia, quae ei a s. sede proposita fuerint, rite et adamussim exequatur. Unde is quoque tale
tantum et non aliud iuramentum in ecclesia Posoniensi S. Martini coram me deposuit9, quod statim transmisissem
V. E., si hic prae manibus habuissem. Interim intellexeram nuper, illum ex ignorantia ordinationem quorundam
aggressum fuisse, verum confestim medio domini ep.pi Agriensis ei praecepi, ne posthac ante obtentam confirmationem
sese in ullas eiusmodi functiones quoquo pacto immitat. Jam itaque em.me princeps ad hoc negotium duo valde
necessaria requiri videntur: 1, ut dicta eiusdem confirmatio ope E. V. a sua sanctitate quantocius obtineatur
mihique innotescat; 2, ut a s. congregatione de prop. fide decidatur, an debeat denuo consecrari? Cum enim in
Polonia ab ep.po Leopoliensi schismatico10, imo (ratione processionis spiritus s.) etiam haeretico sit consecratus,
non levis hic inter aliquos videtur oriri quaestio adducto exemplo praedecessoris mei11, quod is etiam consecrasset
quendam unitum Graeci ritus ep.pum cum clausulis particularum illarum: si non es consecratus, et proinde cum ob
praemissas rationes hinc tot ordinandorum et multarum animarum salus dependeat, supplico V. E., dignetur pro zelo
suo apostolica, negotio huic quantocius succurrere et me de eodem certificare. De reliquo uti hactenus ita et
imposterum ac quoad vixero, maneo. Viennae, 9 Dec. 1668. Eiusdem E. V., obsequiosissimus servus et capellanus
Georgius archiep.pus Strigoniensis.
(Kivül: Ungheria. Sr. card. Spinola. E stato nominato dalla maestá dell'imperatore ac. Die 15. Januarii 1669. 35.
Illirico nro 42.
Róma, Archivio della s. Cong. de Prop. Fide. Scritture riferite in s. Cong. 15 Genaro e 26 Marzo 1669. Vol.
418. fol. 116.)